- PINUS
- I.PINUSCybelae sacra, propter Attidem vel Atym, puerum formosum, qui ipsi in delitiis erat, sub illa castratum iacentemque, quam historiam fuse narrat Servius, ad Aen. l. 9. v. 116. vel in eam conversum, ut fabulatur Ovid. Met. l. 10. Ita autem ipsa Cybele, apud Virgilium, loc. cit. v. 85.Pinea fylva mihi multos dilecta per annos.Ubi Servius modo dictus: Pinus, inquit, in tutela Matris Deûm est: Et, in v. 116. Mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, Pinumque arborem, sub quae iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit, ut cultores sui viriles partes sibi amput arent, qui Archigalli appellantur. Arnobius, contra Gent. l. 5. Quid sibi vult illa Pinus, quam semper statis diebuss in Deum Matris intermittitis sanctuario? Nonne illius similitado est arboris, sub qua sibi furens manus infelix adolecentulus intulit et Genitrix Divûm in solatium sui vulneris consecravit. Meminit eiusdem Claudian. de Rapt. l. 1. v. 201.Hîc sedes augusta Deae, templique colendi,Religiosa silex, crebris quam Pinus obumbratFrondibus. —— ——Statuebatur ergo in sacris Cybeles et Attidis Pinus, in memoriam eius, sub qua se Attin castraverat: ramique eius coronabantur, quod sic Cybele arborem honorîsset. Stipes porro eius velabatur lanâ, quod Cybele exanimati Attidis pectus lanâ, ad teporent eiconciliandum, velâsset, unde lanata Arnobio dicta, l. c. ubi tamea alii pausata legunt, ut vidimus. Sicque ea in medio continens simulacrum Attidis, ac lanis circumvoluta coronisque ornata violaccis in sacris praedictis gestabatur; Quem ritum δενδροφορίαν dixêre, teste Strabone, l. 10. et qui gestabant, Dendrophoros, ut. l. 12. de pagan. sacrif. et templ. Item, l. 1. de Centonariis et Dendroph. in Cod. Theod. Vide supra in ea voce. In gestatione autem planctu et ululatu ei pectus suum illidebant Galli. Statius, Theb. l. 10. v. 170. et seqq.sic Phryga terrificis genitrix Idaea cruentumElicit ex adytis, consumptaque brachia ferrôScire vetat: quatit ille sacras in pectora Pinus,Sangumeosque rotat crines. ——Eidem et abscissa virilia illisisse seu imagini Attidis, quae in pinu, docent Acta Symphoriani Martyr. In cuius (Matris Berecynthiae) sacris excisas corporis vires castrati Adolescentes infaustae imagini exsultantes illidunt. Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 279.Cymbala ferre licet, pectusque illidere PinisInguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.Caedebatur ea Pinus ex luco pineo Cybelae sacro, de quo Dea ipsa, Aeneid. l. 9. ut visum, et Prudentius, in Martyre Rom. v. 196.An ad Cybelles ibo lucum pineum?Puer sed obstat Gallus ob libidinem.Per triste vulnus, perque sectum dedecus,Ab impudicae tutus amplexu Deae:Per multa Matris sacra plorandus spado, etc.Vide Gerh. Io. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 20. et l. 2. c. 53. Thom. item Dempster. in Antiqq. Rosini, l. 2. c. 4. Sed et Cerei dilecta pinus. Tradit enim Stephanus, hanc arborem primum natam esse, apud Miletum Cariae urbem, et, propter stirpis untiquitatem, ramum pinus sacris Cereris adhibitum, in voce Μίλητος. Pani item, et Neptuno, cui apud Isthmum templum fuisse ἄλςει πιτυώδει ςυνηρεφὲς, ὅπου τὸν ἀγῶνα καὶ Ι᾿ςθμέων Κορίνθιοι ςυνετέλουν, lucô pineô contectum, ubi certamen Isthmiorum Corinthii peragebant, refert Strabo, l. 8. Vide supra ubi de Pinea corona. Coeterum Pinum dat magnô numerô Polonia, Germania, eamque maritimam, montanam, silvestrem, Matthiolô silvestrem tantum ac hortensem agnoscente; quarum ista altius assurgit per culturam, crassior evadit, inferius stolonibus caret, superiusque ramosissima est: folium ipsi tenue, longum,durum, aculeatum, binis ex apice instar capillamenti prodeuntibus. Ex illa naves confici solitas, indicat illud, quod nautica dicta est Virgilio, Ecl. 4. v. 38.Cedet et ipse mari vector; nec nautica PinusMutabit merces. —— ——Hinc naves Aeneae ad dominum suum, Aen. l. 10. v. 230.Nos sumus Idaeae sacro de vertice Pinus,Nunc pelagi Nymphae, classis tua ——Ad claves etlam electam Veteribus, Virgilius docet, l. 3. Aen. v. 669. ubi de Polyphemo,Trunca manum pinus regit et vestigia firmat:et Statius, Theb. l. 2. v. 619. ubi de Chromide Cadmaeo,Pinea nodosa quassabat robora clavâ.Ubi bene addit, nodosa. Nam pinus alioquin non apta talibus ob infirmitatem, Scholiast. At nodosa eius ligna durissima ac durabilissima. Imo et Inferis sacris adhibitam atque inter ferales arbores censitam, discimus ex eodem, l. 4. v. 459.—— tibi Rector AverniQuamquam infossus humo, superat tamen agger in aurasPineus —— ——Quiafacile ardet (resinosa enim est) quia gravem flammam habet, quia odorem magnum facit, quia cupressui similiss est, ut ait Scholiastes vetus. Adde, quia poma eius per fraudem cadentia interimunt, ut loquitur Servius, in Aen. l. 2. ubi et in tutela Fraudum atque Insidiarum eam collocat. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium, d. l. uti de eadem ad saccharum condiendum infra, ubi de eo: it. in Virginum inprimis rogis usurpatâ, infra itidem voce Rogus. Nux eius, Strobilus dicta, quae magna est, squamâ liquescente compacta, nucleô candidô, longiusculô et dulci, membranâ involutô, Augustae Vindelicorum insigne est, viridis nempe strobilus, in scuto rubro et candido: qua de re vide M. Welserum de insignibus Augusta Vindel. Impositus is est columnae capitulo, cuiusicunculam quidam turritam fingunt, quô Cybelem olim hîc cultam innuere videntur; alii tamen Coloniae aut Provinciae illam esse imaginem, malunt. Vide quoque Limnaeum Enucl. l. 4. c. 4. et infra voce Strebilus: it. voce Poma, ubi quaestionem, An pinea nux pomum sit, lepide decisam habes. Attidem cum Pinu Inscriptiones antiquas saepe exhibere, Vossius habet, l. 1. c. 20. cit. etc.II.PINUSNumae fil. a quo Pinarios Herculis sacerdotes ortos vult Plutarchus.III.PINUSvulgo Mezzovo Sophiano et Laonico, mons Macedoniae (inter illam et Aetoliam, ac inter Epirum et Thessaliam) ingens, Aetolos ab Acarnanibus dividens. Ex quo Inachus et Aeas, teste Strabone, et Peneus, teste Ovidiô, l. 1. Met. v. 569. 570. flumina effluunt. Vide Strab. l. 9. Propertius Perrhaebum vocat, l. 3. eleg. 4. v. 33.Aut cur Perrhaebi tremuêre cacumina Pindi.Perrhaebos autem numerat in populis Aetoliae Plin. l. 4. c. 1. Seneca Tragoedus, hercul. Oet. Actu 2. v. 493.Quâ celsus astris inserit Pindus caput.Idem in Medea Actu. 3. v. 384. nivalem vocat, et alibi ingentemPindi nivalis vertice, aut nysae iugis.Virgil. Eccl. ult. v. 11.Nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi.Lucan. l. 1. v. 674.—— Qualis vertice PindiOdonis Ogrgiô decurrit kplena Lyaeô.Ubi alii Edonis. Nic. Lloydius. Baudrando mons Epiri, Thessaliae aliis. Excurritab Acrocerauniis iugis ad Thermopylas, et ex medio sui brachium emittit, quod Parnassum facit, et desinit in Heliconem. Videtur a Livio Lincos dici. Item Cilicae fluv. in sinum Issicum se exonerans, Strab.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.